Latin
9
Jerome, In Lamentationes Jeremiae 9
Unproofread scanNot analysed yet
Teth. Teth interpretatur bonum. Cujus verbi interpretatio ad finem similiter sententiae spiritualiter refertur, ubi dicitur; Vide, Domine, afflictionem meam; bonum est enim si quando, vel generaliter Ecclesia, sancta, vel spiritualiter unaquaeque anima cognoscens reatum suum, convertatur ad Dei clementiam et dicat: Vide, Domine, afflictionem meam, et miserere mei, quoniam erectus est inimicus meus, diabolus, in superbiam contra me. Sordes Jerusalem in pedibus ejus, id est, in illis a quibus debuerat portari. Nec recordata est finis sui, id est, malorum illorum quae poterant ei evenire instante fine mortis, vel etiam Christo adveniente in mundum: non est recordata Christi qui est initium et finis. Deposita est vehementer, de solio regni et sacerdotii; non habens consolatorem. Spiritum sanctum qui dicitur Paraclitus, id est consolator.