# Instituta S. Pachomii 75.1-25

Jerome, Instituta S. Pachomii, 75.1 to 75.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/instituta-s-pachomii/75.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/instituta-s-pachomii/75.1

Quomodo collecta fleri debeat, et fratres congregandi sint ad audiendum sermonem Dei, juxta praecepta majorum, et doctrinam sanctarum Scripturarum, ut liberentur de errore animae, et glorificent Deum in luce viventium, et [Al. ut] sciant quomodo oporteat in domo Dei conversari sine ruina et scandalo, ut non inebrientur aliqua passinne, sed stent in mensura veritatis, et traditionibus apostolorum et prophetarum; et solemnitatum ordinem teneant, imitantes conversationem [Al. congregationem] eorum in domo Dei, et jejunia atque orationes ex more complentes. Qui enim bene ministram sequuntur regulam Scripturarum. CXLIII. Hoc est ergo ministerium quod Ecclesia ministri exercere [Al. implere] debebunt. Congregent fratres orationis tempore, et omnia faciant, quae rite complenda sunt, nullam [Al. ut nullam] detrectationi occasionem tribuant, nec sinant ambulare quempiam contrarium disciplinae. CXLIV. Si codicem postulaverint, deferant eis. CXLV. Si quis de foris venerit vespere, et non occurrerit accipere opus quod altera die facturus est, mane ei tribuatur. CXLVI. Si defecerit opus quod habebat in manibus, referat ad majoris scientiam [Al. sententiam!, et quod ille praeceperit, faciat. CXLVII. Qui minister est habeat studium ne quid operis pereat in monasterio in ulla omnino arte quae exercetur a fratribus. Quod si quid perierit, et negligentia fuerit dissipatum, increpabitur a Patre minister operum singulorum, et ipse rursus increpabit alium, qui opus perdiderit: duntaxat juxta voluntatem et sententiam principis, absque quo nullus increpandi fratrem habebit potestatem. CXLVIII. Si vestimentum ad solem expansum tertius invenerit dies, dominus pro eo increpabitur, et aget poenitentiam publice in collecta, Pellicula et galliculae, et cingulum, et si quid aliud perierit, qui perdiderit increpabitur. CXLIX. Si quis tulerit rem non suam, portet [Al. ponetur] supra humores ejus, et aget poenitentiam publice in collecta, stabitque in vescendi loco.

---

Jerome, Instituta S. Pachomii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp412/tmp412/tmp412.tmp412.opp-lat1.xml.
