Latin
Lectionarius Per Circulum Anni
Jerome, Liber Comitis [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
In Christi nomine. Anni circuli liber Comitis incipit, auctus a Theotincho indigno presbytero, ro. gatu viri venerabilis Hechiardi comitis Ambianensis, ita tamen ut sancta Evangelistarum dicta necnon et Apostolorum ac Prophetarum immota atque inconcussa servarentur, et diebus quibus deerant propriæ sanctae lectiones adhiberentur, sicut a sanctis patribus sunt coadunata. Aut si alicui aut in feriis aut in festivitatibus sanctorum aliquid minus esse videtur, recurrat ad hebdomadam quam voluerit, et rcperict semper super octo aut unam aut duas aut eo amplius feriam, quam legere poterit, aut sibi nihil dcsit, (Propter frequens vero temporis incursum fuit in quibusdam epistolis apponere hoc ω, quod significat finem, et rursus a propter principium alterius epistolæ a.) In vigilia natalis Domini VIII kal. Januar. ad sanclam Mariam de nona a sanctis patribus: Lectio epistulae beati Pauli apostoli ad Romanos. Fratres, Paulus servus Christi Jesu, usque et vos vocati Jesu Christi Domini nostri.