Latin
387.31 to 387.52
Jerome, Liber contra Vigiliantium 387.31-52
Unproofread scanNot analysed yet
Quid facient Orientis Ecclesiae? Quid AEgypti et Sedis apostolicae, quae aut virgines clericos accipiunt aut continentes: aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt? Hoc docuit Dormitantius, libidini frena permittens, et naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerumque fervescit, suis [Al. hortationibus] hortatibus duplicans; imo exstinguens coitu feminarum; ut nihil sit quo distemus a porcis, quo differamus a brutis animantibus, quo ab equis, de quibus scriptum ests… «Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque in uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. V, 8). «Hoc est quod loquitur per David Spiritus sanctus: «Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). »Et rursum de Dormitantio et sociis ejus: «In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad (e (Ibid.) . »Riparius, Desidenus et Sisinnius. Imperitia Vigilantii. —Sed jam tempus est, ut ipsius verba ponentes ad singula respondere nitamur. Fieri enim potest, ut rursum malignus interpres dicat fictam a me materiam, cui rhetorica declamatione respondeam; sicut illam quam scripsi ad Gallias, matris et filiae inter se discordantium. Auctores sunt hujus dictatiunculae meae sancti presbyteri Riparius et Desiderius, qui paroecias suas vicinia istius scribunt esse maculatas, miseruntque libres per fratrem Sisinnium, quos inter crapulam stertens evomuit. Et asserunt repertos esse nonnullos qui, faventes vitiis suis, illius blasphemiis acquiescant. Est quidem imperitus, et verbis et scientia, et sermone inconditus: ne vera quidem potest defendere: sed propter homines saeculi et mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et nucquam ad scientiam veritatis pervenientes, una lucubratiuncula illius naeniis respondebo, ne sanctorum virorum, qui ut haec facerem me deprecati sunt, videar litteras respuisse. Convenarum urbes et patria Vigilantii. Pompeiofolisfuit dicta. Verba Vigilantis. —Nimirum respondet generi suo, ut qui de latronum et Convenarum natus est semine (quos [Consul.