Latin
Procemium
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalterium ita est quasi magna domus, quae unam quidem habet exteriorem clavem in porta: in diversis vero intrinsecus cubiculis proprias claves habet. Licet amplior una clavis sit grandis portae Spi– ritus sanctus; tamen unumquodque cubiculum proprias habet claviculas suas. Si quis igitur elavem confusam de domo projiciat, si voluerit aperire cubiculum, non potest, nisi clavem invenerit. Sic singuli psalmi quasi singulae cellulae sunt, habentes proprias claves suas. Grandis itaque porta istius domus primus psalmus est, qui ita incipit: