# Liber De Expositione Psalmorum 10.1

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, Psalm 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.1

Intellectus David, cum esset in spelunca. Oratio praescribitur. Iste titulus secundum historiam quidem est, quando fugiebat David a Saul in deserto Engaddi, in spelunca absconsus. Et ingressus est ignorans Saul, quasi sua causa, sed quoniam habet in sua praescriptione, Intellectus David, debemus spiritualiter intelligere psalmum. Accipitur quidem et in Dominum verum David iste psalmus, et intelligitur Saul in diabolo: spelunca autem in hoc mundo. Et quod diabolus non mittat in hoc mundo aliquid boni, sed stercus, et si quid putridum. Spelunca autem intelligitur iste mundus, quia perfectum lumen non habet quantum ad comparationem futuri, sed quasi lumen aliquod illuxit Dominus veniens in hunc mundum. Propterea dicit Apostolus: Qui est lumen glorioe ejus (Heb. i, 3). Ergo sicut David intravit in speluncam abscondens se a Saul: ita et Dominus ingressus est in hoc mundo, et persecutionem passus est.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
