# Liber De Expositione Psalmorum 10.2-4

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, 10.2 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.2

Effundo in compectu ejus orationem meam. Significantius dixit, effundo totum cor meum in conspectu Domini: Quemadmodum aliquis confiteatur medico vulnus suum. Et omnes quas habet passiones dicit illi, ut ita adhibeat ei curam. Tribulationem meam ante ipsum pronuntio, hoc est, tribulatio quam Apostolus numerat, quae numerata cum caeteris spem facit, spes autem non confundit. In deficiendo in me spiritum meum. Si non ex nobis deficiat spiritus malus qui suffocabat Saul, non potest nosse semitas nostras Dominus. Quae autem sunt semitae justorum? Justitia, opera bona, via recta, castitas, continentia et caetera his similia. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. Prope sunt vitia virtutibus. In quacumque via voluerit aliquis ambulare, in ea ponunt laqueos. Aut in jejunio, aut in eleemosyna, ani in caeteris virtutibus.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
