# Liber De Expositione Psalmorum 10.6

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, Psalm 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/10.6

Periit fuga a me. Quando comprehensus est a Judaeis. Et non est qui requirat animam meam. Omnes enim clamabant: Crucifige, crucifige (Luc. xxiii). Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Si non aliquis humiliatus fuerit, non exauditur a Domino. Quid enim prodest aliquem verbis orare et cervicem erectam habere? Si autem in Dominum intelligimus: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. Qui contra nos pugnant fortiores nobis sunt, hoc est, principes hujus mundi. Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo. Id est, de isto corpore. Ad confitendum, id est, clarificandum. Sicut dicit: Confiteor tibi. Pater. Me exspectant justi, donec retribuas mihi. Dominus dicit: Me exspectant apostoli, donec resurgam a mortuis.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
