Latin
Praefatio De Libro Psalmorum
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 12.1
Unproofread scanNot analysed yet
In Hebraeo libro Psalmorum citra numeri adjectionem descripti sunt omnes, et diverse quidem: quidam conjuncti, quidam autem divisi. Quapropter pri– mus et secundus conjuncti sunt juxta Hebraeum, et iterum septuagesimus septimus conjunctus est apud nos: in Hebraeo autem partiti sunt in duos. In quinque vero libros dividunt Hebraei Psalmorum librum [Al. libros], quorum quidem primum a Beatus vir, usque ad finem quadragesimi. Secundum autem: Quemadmodum desiderat cervus ad fontem [Al. fontes] aquarum, usque ad septuagesimi primi finem, Tertius vero eat: Quam bonus Israel Deus, usque ad octogesimi octavi. Quartus autem, Domine, refu– gium faciut est nobis, usque ad centesimi quinti. Quintus vero: Confitemini Domino, usque ad novissimum.