# Liber De Expositione Psalmorum 2.1.22-41

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, 2.1.22 to 2.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/2.1.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/2.1.22

Hoc est, qui nec alios docuit, et in via percatorum non itetit. Difficile est ut aliquis non peccet. Denique dicil et Joannes et Evangelista: Quia qui negat se peccatum fecisse, mentitur, et mendax est (I Joan.., i, 8). Si ergo omnes peccamus, nemo autem beatus nisi qui non peccat: igitur quia omnes peccamus, nemo beatus est. Sed videte quid dicat, et in via peccatorum non stetit; non dixit, beatus vir qui non peccavit, sed beatus vir qui in peccato non perseveraverit, et in via peccatorum non stetit. Ego heri peccavi, non sum beatus. Si non stetero in peccato, si retraxero me, jam beatus sum. Et in cathedra pestilentioe non sedit. Quomodo ibi dixit, stetit, sic et hic, sedit: sicut ibi qui non perseveravit in peccato, beatus est: sic hic qui in doctrina mala non perseveravit et sedit, beatus est. Quid igitur? videtis ipsi, quomodo beatitudo tripliciter condonatur: si non cogitemus mala, si in peccato non perseveraverimus, si non doceamus ea quae mala sunt. Hoc est quod dicit propheta: Super tribus et quatuor peccatis non [Al. si] convertam eam, dicit Dominus (Amos i, 9). Hoc octies dicit, Amos autem hoc loquitur. Id est cogitasti, ignovi: fecisti, ignovi: numquid mala etiam docere debeas? Hoc est quod dicitur: super tribus et quatuor peccatis non irascatur tibi, dicit Dominus. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Dixit tria quae facere non debuit, non abire in consilio impiorum, et in via peccatorum non stare, et in cathedra pestilentiae non sedere: Dixit tria quae facere non debemus: dicit duo quae facere debeamus; non enim sufficit nobis mala fugere, nisi consequamur bona.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
