Latin
Psalm 1
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in lege Domini voluntas ejus. Non dixit timor, sed, voluntas ejus; multi enim timore faciunt, sed timor facientis mercedem non habet. Sed in lege Domini voluntas ejus, ut velit facere quod Dominus imperavit. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte: Non potest sermo explicare quantum mens concipit. Sed in lege Domini voluntas ejus. Dicit aliquis: Ecce ego volo legem Dei facere, beatus ergo sum quia volo; sed vide quid sequatur: non sufficit velle legem Dei, sed, in lege ejus meditabitur die ac nocte. Meditabitur die ac nocte. Dicat aliquis: hoc humana natura non suffert, nam et ambulandum est, et bibendum est, et comedendum est, et dormiendum est, et ea quae ad vitam necessaria sunt, comparanda. Quomodo in lege Dei meditabitur die ac nocte? maxime cum dicat Apostolus, Sine intermissione orantes (I Thess. v, 17). Numquid eo tempore quo dormio, orare possum? Meditatio ergo legis non in legendo est, sed in faciendo. Denique dicitur in alio loco: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis, omnia in nomine Domini facietis (I Cor. x, 31). Si porrigo eleemosynam, legem Dei meditor: si aegrotantem visito, pedes mei legem Dei meditantur: si ea facio quae praecepta sunt, quod alii ore meditantur, ego corpore meditor. Judaei igitur ore meditantur, nostra meditatio opus est. Dixit igitur tria quae facere non debemus, dixit duo quae facere debeamus: qui hoc fecerit, praemii quid merebitur?