# Liber De Expositione Psalmorum 2.3

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, Psalm 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/2.3

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet. Mihi simpliciter interpretantur qui dicunt, quomodo lignum si plantatum fuerit juxta aquas, necesse est ut vireat, et non siccatur, quia habent radices ipsius humorem unde vivant, sic quicumque legem Dei meditatur, ipsa legis meditatio virorem et facit, et vitam. Hoc illi simpliciter interpretantur; nos autem spiritualibus spiritualia comparantes, legentes in paradiso plantatum esse lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali, et lignum vitae hoc plantatum esse in paradiso, et de ipso paradiso egredi fontem qui dividatur in quatuor principia (Gen. ii). Legimus et in Salomone (si cui placet Librum recipere), de sapientia enim ibi loquitur: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. i, 24): ergo ubi Salomon loquitur: Lignum vitoe est omnibus comprehendentibus eam (Prov. iii, 18), ibi de Sapientia dicitur. Si autem sapientia lignum vitae est, sapientia autem ipsa Christus est. Vides ergo quoniam qui beatus vir et sanctus est, huic ligno, hoc est sapientiae comparator. Videtis ergo quoniam beatus vir et justus iste qui non abiit in consilio impiorum, qui non fecit illa, et fecit ista, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Hoc est Christo similis erit, siquidem consedere nos fecit in coelestibus, et conregnare (Ephes. ii, 6). Videtis ergo quia cum Christo regnabimus in coelo. Videtis quoniam lignum hoc plantatum est in paradiso, et nos omnes cum illo complantati sumus.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
