# Liber De Expositione Psalmorum 2.5.19-37

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, 2.5.19 to 2.5.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/2.5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/2.5.19

Nunc vero una arbor ex utraque parte esse dicitur; unus fluvius egreditur de throno Dei, hoc est, gratia Spiritus sancti. Et ista gratia Spiritus sancti in Scripturis sanctis est, hoc est, in isto fluvio Scripturarum. Tamen iste fluvius duas ripas habet, et vetus et novum Testamentum. Et in utraque parte arbor plantata, Christus est. Haec igitur arbor in anno, hoc est, singulis mensibus, duodecies fructus afferebat. Non possumus enim fructus de ista arbore accipere, nisi per apostolos. Si quis ergo per apostolos ad arborem venerit, necesse est ut fructus accipiat, fructus metat de Scripturis sanctis, hoc est, sensum divinum in littera commorantem. Si quis ergo venerit ad istam arborem per apostolos, fructus ejus capit; si quis vero non potuerit, adhuc infirmior est, necdum est discipulus, sed de turba est, sed deforis est, sed gentilis est. Qui fructus capere non potest, verba capiat, hoc est, folia ad sanitatem gentium: scriptum est enim: Et folia ejus ad sanitatem gentium. Si quis adhuc de gentibus est, si quis discipulus non est, et adhuc de turba est, iste folia ipsius accipiat, hoc est, verba simplicia accipiat pro medicamento. Denique scriptum est, folia ejus ad sanitatem gentium, hoc est, ad medicinam. Hoc totum quare diximus, et excessimus ad Apocalypsim? Quoniam scriptum est, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet, et omnia quoecumque faciet, semper prosperabuntur. Diximus de beatitudine justi viri, diximus de praemio ejus. Quoniam qui tria non fecerit, et duo fecerit, ligno paradisi, hoc est, Christi sapientiae comparatur. Diximus ergo de sancto viro, nunc de contrario viro videamus. Quid de peccatore et impio dicitur?

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
