# Liber De Expositione Psalmorum 5.2

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, Psalm 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/5.2

Dicitur de Judaeis: In laqueo isto quem tetenderunt, comprehensus est pes eorum: deinde de vocatione Gentium, omnes Gentes quoe obliviscuntur Deum. Et novissimum contra diabolum: non est Deus in conspectu ejus, sedet in insidiis cum divitibus. Infelices divites cum quibus diabolus sedet. Denique videte quid dicitur de diabolo, sedet in insidiis cum divitibus. Quicumque enim dives est, nisi pauperem spoliaverit, dives esse non potest, propterea dixit, sedet in insidiis cum divitibus. Quandocumque divites persequuntur Christianos, dicamus: sedet diabolus in insidiis cum divitibus.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
