Latin
Psalm 78
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Hoc solent dicere qui sequuntur Origenis dogmata, gemitus compeditorum, hoc est angelorum, qui compediti sunt, inquiunt, in corporibus: quomodo enim si mittantur compedes in pedibus, degravant corpus, et currere non sinunt: sic et corpora nostra includunt animas, hoc est, angelos degravant in terra. Et hoc quibus verbis approbant? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. vii, 24)? Et illud quod dicitur, Cupio dissolvi et esse cum Christo. Reverti, et esse cum Christo (Philip. i, 23). Videte, inquit, quid dicit Apostolus. Quicumque dicit, Cupio reverti: utique illuc dicit ubi ante fuerat. Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Ego vero simpliciter, rusticana simplicitate et Ecclesiastica, ita tibi respondebo. Ita enim apostoli responderunt, sic sunt locuti, non verbis rhetoricis et diabolicis: Melius est enim reverti et esse cum Christo. Quia sic habet in Graeco, non habet, dissolvi, sed reverti. Reverti et esse cum Christo. ,Ubi Adam fuit pater meus, ibi et ego esse desidero: unde ille ejectus est, ego reverti cupio. In Adam omnes nos de paradiso ejecti sumus, introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.