# Liber De Expositione Psalmorum 6.4

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, Psalm 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/6.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/6.4

Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum. Nos omnes (si tamen meremur) filii martyrum sumus. Apostolus quando in carcere erat, compeditus erat: apostoli omnes quando in carceribus erant, compediti erant: omnes martyres qui interfecti sunt, in carceribus erant compediti. Propterea nunc dicitur: Posside filios mortificatorum. Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Mihi videtur quod non contra illos rogat, sed pro illis, hoc est, da illis sabbatum tuum: sabbatum autem interpretatur requies. Quod dicit hoc est: fac eos requiescere in malitia sua, aut certe aliter, hic eis redde, et non eis reddas in futuro.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
