Latin
Psalm 78
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 6.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem populus tuus et oves pascuoe tuoe. Ubi oves dicit, innocentiam significat. Oves non habent nisi pastorem. Confitebimur tibi in soeculum. Confitebimur, vel poenitentiam agimus, vel certe quod me– lius est, glorificamus. In generationem et generationem, in primo populo et secundo populo. Licet secundum historiam aliter dicatur in Ezechiel: tamen secundum intelligentiam spiritualem hoc dicimus, quoniam istac duae gentes, hoc est, duae virgae junguntur in Ezechiel, et fit unum regnum, In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. Apostolorum vox est. Petrus in populo circumcisionis; Paulus et Barnabas in gentibus.