# Liber De Expositione Psalmorum 7.2

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, Psalm 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/7.2

Beati omnes qui timent Dominum. Quomodo non potest dicere. Pars mea Dominus, nisi qui aliam partem in saeculo non habet; sic non timet Deum qui timet aliud aliquid extra Dominum. Denique ipse Salvator dicit: Nolite timere eos qui possunt corpus occidere; sed eum timete qui potest corpus et animam occidere in gehennam (Matt. x, 28). Videtis ergo quod aliud aliquid extra Deum timet, qui Deum non timet. Qui timet Dominum, quae signa habet? qui ambulat in viis ejus. Multae sunt viae et multae viae ducunt ad unam viam. Denique dicitur et in Jeremia: Et state in viis Domini, et interrogate semitas ejus oeternas, et invenietis viam, et ambulabitis in ea (Jerem. vi, 16). Videte quid dicat, et state in viis, et interrogate vias Domini aeternas, et invenietis unam viam, et ambulate in ea. Videte quomodo per plures vias venimus ad unam viam. Hoc dicitur et in Evangelio aliis verbis sub alia significatione parabolae de illo negotiatore qui habuit plures margaritas, qui. vendidit eas, et emit unam pretiosissimam margaritam. Quod dicit hoc est, Habetote plurimas margaritas, et state in viis. Hoc est state in viis, et interrogate semitas Domini aeternas. Pulchre aeternas, ne putaremus adventu Christi, Legem et prophetas esse finitos. Sed vide quid dicat. State in viis, in Lege et prophetis, et state in viis. Nolite sic credere in via una, ut dimittatis vias plurimas; sed state in viis, interrogate semitas Domini aeternas. Interrogate semitas Domini, quid dixerit Jeremias, Isaias, Ezechiel, quid coeteri prophetae. Interrogate semitas: melius dicitur in Graeco τρίτους: semita enim dicitur ab eo quod calce gradientium trita est. Et quod dicitur hoc est, interrogate semitas, hoc est τρίβου?, quia scilicet trivit pes Domini. Si quidem et Dominus ambulavit in eis. Cum autem interrogaveris semitas Domini aeternas, et per illas semitas invenietis unam viam quae dicit: Ego sum via, veritas et vita, ambulate in ea. Videte mysteria Scripturarum, videte in verbis simplicibus Scripturarum plurima sacramenta, in viis, in semitis, in Lege et prophetis. Non dixit, Ambulate, sed state. State, ne dimittatis Legem, nec prophetas. Tamen cum inveneritis illas vias, per istas vias, in ista una via ambulate.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
