Latin
Psalm 127
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Labores manuum tuarum manducabis. Multi non intelligentes interpretati sunt aliter istum locum: Labores fructuum tuorum manducabis. Denique Latina exemplaria ita habent, labores fructuum tuorum manducabis. Sed nos legimus in Hebrao ita scriptum, labores manuum tuarum manducabis. Quis enim labores fructuum manducat? Utique econtrario debet intelligi, quia aliquis fructum laborum suorum manducat, non labores fructuum. Quia igitur in Hebraeo ita scriptum est, labores manuum tuarum manducabis. Ego puto quoniam et Graece Septuaginta Interpretes in Isto loco bene Interpretati sunt; manus enim lingua Hebraea jad dicitur; in isto autem loco, non babent jad, sed chaaph; Chaaph autem interpretatur καρπός, non καρπός, sed pars aliqua manus; siquidem καρπός dicitur Graece apepa. Hoc modo de interpretatione diximus. Labor es manuum tuarum man– ducabis. Unusquisque quod seminaverit hoc et metet. Ecce homo, et opera ejus. Ergo et nos labores manuum nostrarum manducabimus. In manibus, opera intelliguntur. Labores manuum tuarum manducabis. Dicat aliquis, ergo post resurrectionem manducaturi sumus, Hoc enim dicitur de beato viro: Labores manuum tuarum manducabis. Ego hoc dico simplicitor. Quoniam homo ex duabus substantiis compactus est, hoc est, de anima et corpore: anima immortalis est, corpus autem mortale. Quod mortale est, ut et mortales cibos habeat. Quod autem immortale est, hoc est, anima quae immortalis est, et immortales cibos habet. Vultis scire quoniam et anima habet cibos suos? Dicit Dominus atque Salvator cum esuriret. Quid dicit? Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. iv, 34). Vultis scire quos cibos habet anima? Dicit nobis et propheta: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. xxxiii, 9). Quomodo enim corpus, nisi acceperit cibos suos, moritur: sic et anima nisi acceperit cibos spirituales, moritur. Hoc totum quare dico, quia solent aliqui dicere, Non habeo necessario Scripturam sacram, sufficit mihi tantum timere Deum. Et hoc propterea diximus, quomodo cibi sunt corporis, sic cibi sunt et animae nostrae Scripturae sanctae.