Latin
Psalm 127
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 7.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Jam multa loculi sumus, festinemus ad finem. Benedicat te Dominus ex Sion. De ista Sion et quomodo dicit alius propheta: Sion quasi ager arabitur (Jerem. xxvi, 18). Dicit et Dominus: Jerusalem, Jerusalem, quoe occidis prophetas et lapidas eos qui ad te misti sunt (Matth. xxiii, 37). Denique cum appropinquasset Dominus ad Jerusalem et vidisset, flevit. Quando autem deflevit eam? Ideo utique flevit ruituram, quasi perituram. Denique quid dicit? Surgite, eamus hinc. Et in alio loco quod dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Ergo hoc quod dicit, benedicat te Dominus ex Sion, non dicit istam Sion quam videmus esse desertam. Ipsae portae, et ipse ager, et ipsae ruinae iram Domini significant. Etiamsi nos ignoramus, oculi ipsi clamant iram Domini. Benedicat te Dominus ex Sion. Sion interpretatur specula, Jerusalem interpretatur visio pacis. Si anima nostra speculam habuerit. Si in sublime fuerit. Si non de terrenis cogitaverit, sed de sublimibus. Si anima nos– tra habuerit visionem pacis, hoc est, si Christus, qui vera pax est, habitaverit in ea: ipse nos bene– dicit. Si habitaverit in nobis Christus, et nos erimus Sion. Et nos erimus Jerusalem. Et videas filios filiorum. Ego vobis loquor. Si ex meo sermone vos instruxero, vidi filios meos: si vos alios instruxeritis, vidi filios filiorum meorum. Oremus igitur Dominum, ut habeamus filios, habeamus nepotes, et semper habeamus multam progeniem. Festinemus tales filios facere. Sancta ista est conjunctio. Rem vobis dico novam: sine uxoris complexu plures nascuntur tales filii. Pax super Israel. Israel inter pretatur, mens videns Deum. Vide ergo quod dicitur pax super Israel. Super eos qui habent mentem videntem Deum. Mens mea si habuerit visionem Dei, si semper Christum videro, alios non videbo. Quicumque Christum habet in se, habet in se pacem. Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. xiv, 27). Licet sint multae persecutiones, licet multi sint qui persequantur, tamen in quo Christus babiiat, ille semper Christum habet; eui sitgloria in saecula saeculorum. Amen.