# Liber De Expositione Psalmorum 8.1

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, Psalm 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-expositione-psalmorum/8.1

Soepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Soepe expugnaverunt me a juventute mea. Duo dicuntur. Et saepe expugnaverunt me, et a juventute mea expugnaverunt me. Ergo si in media aetate coepero servire Domino, verbi gratia, quadraginta annorum, uon possum dicere, expugnaverunt me a juventule mea. Sed quid dico? occiderunt me a uventute mea, vulneraverunt me a juventute mea, conculcaverunt me a juventute mea. Qui autem a pueritia incipit servire Domino: et saepe expugnatur a diabolo et angelis ejus, et tamen non vincitur; iste quid dicat? Soepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Athleta nisi legitime certaverit, non coronatur, nisi pugnum acceperit, nisi faciem lividam, nisi de facie sanguis effusus fuerit. Livor meretur coronam, dolor meretur gaudium. Soepe expugnaverunt me a juventute mea. Dicat hunc versiculum virgo Domini. Dicat monachus qui a parva aetate coepit servire Domino. Ego autem qui quadraginta vel quinquaginta annorum coepi servire Domino, quomodo possum dicere: Soepe expugnaverunt me a juventute mea? Dicat ergo hoc virgo. Dicat monachus integer corpore et spiritu. Et quid dicat: Soepe expugnaverunt me a juventute mea? Dicat aliquis: O monache, quomodo te expugnaverunt daemones et diabolus? Videbantur quidem homines qui impugnabant, sed ego in hominibus diabolum intelligebam. Quando ergo eos persequuntur homines, non irascamur persequenti, sed condoleamus et plangamus eos: quia alius est qui persequitur in persecutoribus. Si daemoniarius, qui habet daemonem, venerit, et pugnum mihi dederit, et calce percusserit, numquid irascor ei? Ille pugno perculit, et ego ploro et plango percutientem. Video enim quia pejus percutitur ab eo qui in se operatur, quam ego a manu ejus. Quoties ergo aliquid patimur, et tentationes aliquas sustinemus, illum intelligamus esse et illos, qui nobis tentationes generant, in hominibus. Dicat aliquis: Hoc ipsum de Scripturis affirma: non enim debemus aliquid loqui nisi de Scripturis fuerit adornatum atque approbatum. Judas proditor fuit, sed intravit in illum Satanas, et ipse in proditore prodidit. Uxor Putiphar eo tempore quando tenuit Joseph, servum suum, domina servum, ditissima pauperculum, civis peregrinum, illa tenebat Joseph, sed sanctus vir in manibus mulieris intelligebat esse diabolum retinentem. Hoc totum quare dico? Ut quando aliquid patimur ab hominibus, non irascamur hominibus: sed plangamus eos. Et illum videamus insidiatorem qui in ipsis operatur. Soepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Expugnaverunt me, in cogitationibus turpibus: expugnaverunt me, in iracundia. Ego acquievi cogitationibus; sed [Forte addendum non] acquievi tentationibus; sed aliquid feci quod me cogitatio compellebat. Si iracundia me superavit, et fratri feci injuriam, non possum dicere: Etenim non potuerunt mihi. Potuerunt enim mihi.

---

Jerome, Liber De Expositione Psalmorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp489/tmp489/tmp489.tmp489.opp-lat1.xml.
