Latin
Psalm 131
Jerome, Liber De Expositione Psalmorum 9.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvoe. Legamus Scripturas sancias, et diebus et noctibus singulas syllabas et litteras ventilemus. Dicat aliquis de Ephrata, hic Bethlehem dixit. Legimus enim in Genesi: Venit in Bethlehem, hoc est, Ephrata. Hoc dicitur de Jacob quando uxor ejus Rachel mortua est. Hoc est, Ephrata. Sed videamus Ephrata quare nomen acceperit. Scriptum est enim in Paralipomenon, quoniam Maria, soror Moysi et Aaron, habuerit maritum Or: non Ur, sed Or (I Par. xi). Et postea ordo describitur, et dicitur: Maria, soror Moysi et Aaron, haec est Ephrata. Hoc in Paralipomenon libris scribitur. Quaerite et invenietis. Denique et haec Ephrala nomen accepit. Videtur forsitan alicui verum non esse, quia novum est: sed eum remitto ad auctoritatem libri.