Latin
Incipit Liber
Jerome, Liber de nominibus Hebraicis 2
Unproofread scanNot analysed yet
Non statim ubicunque ex A (n) littera quae apud Hebraeos dicitur ALEPH (*|Sn), ponuntur nomina, aestimandum esi, ipsam solam esse, quae ponitur. Nam interdum ex AIN (y), saepe ex HE (a), nonnunquam ex HETH (n) litteris, quae aspirationes suas vocesque commutant, habent exordium. Sciendum igitur, quod tam in Genesi, quam in caeteris libris, ubi a vocali littera nomen incipit, apud Hebraeos a diversis, ut supra diximus, inchoetur clementis. Sed quia apud nos non est vocum [Fort. vocalium tanta diversitas, simplici sumus elatione contenti Unde accidit, ut eadem vocabula, quae apud illos non similiter scripta sunt, nobis videantur in inpretatione variari.