Latin
Prologus
Jerome, Liber de viris illustribus 1.821
Unproofread scanNot analysed yet
Hortaris me, Dexter, ut Tranquillum se quens, ecclesiasticos scriptores in ordinem digeram, et quod ille in enumerandis gentilium littelarum viris fecit illustribus, ego [Al. id ego] in nostris faciam, id est, ut a passione Christi usque ad decimum quartum Theodosii imperatoris annum, omnes qui de Scripturis sanctis memoriae aliquid prodiderunt, tibi breviter exponam. Fecerunt quidem hoc idem apud Graecos, Hermippus Peripateticus, Antigonus Carystius, Satyrus doctus vir. et longe omnium doctissimus Aristoxenus musicus. Apud Latinos autem Varro, Santra, Nepos, Hyginus, et ad cujus nos exemplum provocas, Tranquil lus Sed non mea est et illorum similis conditio: ilii enim historias, veteres annalesque replicantes, potuerunt quasi de ingenti prato non parvam opusculi sui coronam texere. Ego quid aucturus, qui nullum praevium sequens, pessimum, ut dicitur, magistrum memetipsum habeo? Quanquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiasticae Historiae libris maximo nobis adjumento fuerit, et singulorum, de quibus scripturi sumus, volumina aetates auctorum suorum saepe testentur. Itaque Dominum Jesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanae eloquentiae stetit, non est facere dedignatus in Bruto, oratorum Latinae lingue texens catalogum, id ego in ejus Ecclesiae scriptoribus enumerandis, digne cohortatione tua impleam. Si qui autem de his qui usque hodic scriptitant [Al. scripserunt], a me in hoc volumine praetermissi sunt, sibi magis quam mihi debebunt [Al. debent] imputare. Neque enim celantes scripta sua, de his quae non legi, nosse potui, et quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo (Bethleemi) fuerit ignotam. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendia [Al. dispendio] suspirabunt. Discant ergo Celsus, Porphyrius, Julianus, rabidi adversus Christum canes, discant eorum sectatores (qui putant Ecclesiam nullos philosophos et eloquentes, nullos habuisse doctores) quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint [Al. struxerint], et adornaverint; ct desinant fidem nostram rusticae tantum simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam agnoscant. Vale in Domino Jesu Christo.