Latin
Incipit Liber, Chapter 117
Jerome, Liber de viris illustribus 23.117
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius, primum Sasimorum, deinde Nazianzenus episcopus, vir eloquentissimus, praeceptor meus, quo Scripturas explanante didici, ad triginta millia versuum omnia opera sua composuit. E quibus illa sunt: de morte fratris Caesarii, Περ\ Φιλοπτωχίας, laudes Machabaeorum, laudes Cypriani, laudes Alhanasii, laudes Maximi philosophi post exsilium reversi, quem falso nomine quidam Heronis superscripserunt (quia est et alius liber vituperationem ejusdem Maximi continens; quasi non licuerit eumdem et laudare et vituperare pro tempore); et liber, hexametro versu, Virginitatis et Nuptiarum contra se disserentium; adversum Eunomium liber unus, 945 de. Spiritu sancto liber unus, contra Julianum imperatorem libri duo. Secutus est autem Polemonem dicendi charactere, vivoque se episcopum in loco suo ordinans, ruri vitam monachi exercuit. Decessitque ante hoc ferme triennium sub Theodosio principe.