# Liber de viris illustribus 23.15

Jerome, Liber de viris illustribus, Incipit Liber, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.15

Clemens, de quo apostolus Paulus ad Philippenses scribens, ait, Cum Clemente et coeteris cooperatoribus meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitoe (Philipp. IV, 3), quartus post Petrum Romae episcopus: siquidem secundus Linus fuit, tertius Anacletus, tametsi plerique Latinorum secundum post Petrum apostolum putent fuisse Clementem. Scripsit ex persona Romanae Ecclesiae ad Ecclesiam Corinthiorum valde utilem Epistolam, quae et in nonnullis locis publice legitur, quae mihi videtur characteri Epistolae, quae sub Pauli nomine ad Hebraeos fertur, convenire. Sed et multis de eadem Epistola, non solum sensibus, sed juxta verborum quoque ordinem abutitur. Omnino grandis in utraque similitudo est. Fertur et se· cunda ejus nomine Epistola, quae a veteribus reprobatur. Et Disputatio Petri et Appionis longo sermone conscripta, quam Eusebius in tertio Historiae Ecclesiasticae volumine coarguit. Obiit tertio Trajani anno, et nominis ejus memoriam usque hodie Romae exstructa Ecclesia custodit.

---

Jerome, Liber de viris illustribus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp428/tmp428/tmp428.tmp428.opp-lat1.xml.
