Latin
Incipit Liber, Chapter 17
Jerome, Liber de viris illustribus 23.17
Unproofread scanNot analysed yet
Polycarpus, Joannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit, quippe qui nonnullos apostolorum, et eorum qui viderant Dominum, magistros habuerit et viderit. Hic propter quasdam super die. Paschae quaestiones sub imperatore Antonino Pio, Ecclesiam in Urbe regente Aniceto, Romam venit, ubi plurimos credentium, Marcionis et Valentini persuasione deceptos, reduxit ad fidem. Cumque ei fortuito obviam fuisset Marcion, et diceret: «Cognosce nos; »respondit: «Cognosco primogenitum diaboli. »Postea vero regnante M. Antonino est L. Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, Smyrnae, sedente proconsule, et universo populo in amphitheatro adversus eum personante, igni traditus est. Scripsit ad Philippenses valde utilem Epistolam, quae usque hodie in Asiae conventu legitur.