# Liber de viris illustribus 23.18.860

Jerome, Liber de viris illustribus, Incipit Liber, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.18.860
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.18.860

Papias Joannis auditor, Hierapolitanus in Asia episcopus, quinque tantum scripsit volumina, quae praenotavit, Explanatio sermonum Domini. In quibus cum se in praefatione asserat, non varias opiniones sequi, sed apostolos habere auctores, ait: « Considerabam, quid Andreas, quid Petrus dixissent, quid Philippus, quid Thomas, quid Jacobus, quid Joannes; quid Matthaeus, vel alius quilibet discipulorum Domini: quid etiam Aristion,et senior Joannes, discipuli Domoni loquebantur. Non enim tantum mihi libri ad legendum prosunt, quantum viva vox, usque hodie in suis auctoribus personans. » Ex quo apparet in [Al. ex] ipso Catalogo nominum, alium esse Joannem, qui inter apostolos ponitur, et alium seniorem Joannem, quem post Aristionem erumerat. Hoc autem diximus, propter superiorem opinionem, quam a plerisque retulimus traditam, duas posteriores Epistolas Joannis non apostoli esse, sed presbyteri. Hic dicitur mille annorum Judaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenaeus, et Apollinarius, et caeteri qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis Dominum regnaturum. Tertullianus quoque in libro de Spe fidelium, et Victorinus Petabionensis, et Lactantius hac opinione ducuntur.

---

Jerome, Liber de viris illustribus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp428/tmp428/tmp428.tmp428.opp-lat1.xml.
