Latin
Incipit Liber, Chapter 22
Jerome, Liber de viris illustribus 23.22
Unproofread scanNot analysed yet
Hegesippus vicinus apostolicorum temporum, et omnes a passione Domini usque ad suam aetatem Ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros composuit, sermone simplici, ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret characterem. Asserit se venisse sub Aniceto Romam, qui decimus post Petrum episeopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherum ejusdem urbis episcopum qui Aniceti quondam diaconus fuerat. Praeterea adversum idola disputans, ex quo primum errore crevissent, subtexit historiam, ex qua ostendit, qua floruerit aetate. Ait enim: «Tumulos mortuis templaque fecerunt, sicut usque hodie videmus: e quihus est et Antinous, servus Hadriani Caesaris, cui et gymnicus agon exercetur apud Antinoum civitatem, quam ex ejus nomine condidit, et statuit prophetas in templo. »Antinoum autem in deliciis habuisse Caesar Hadrianus scribitur.