Latin
Incipit Liber, Chapter 29
Jerome, Liber de viris illustribus 23.29
Unproofread scanNot analysed yet
Tarianus·, qui primum oratoriam docens, non parvam sibi ex arte rhetorica gloriam comparaverat, Justini Martyris sectator fuit, florens in Ecclesia. quandiu ab ejus latere non discessit. Postea vero, inflatus eloquentiae tumore, novam condidit haeresim quae Έγκρβτιτών dicitur. quam postea Severus auxit, a quo ejusdem partis haeretici Severiani neque hodie appellantur. Porro Tatianus infinita scripsit volumina, e quibus unus contra Gentes florentissimus exstat liber, qui inter omnia opera ejus fertur insignis. Et hic sub imperatore M. Antonino Vero et L. Aurelio Commodo floruit. συγγραμμάτων έπίαημό; I jxu Και οδτο; £*kU£ovxc μόίου f4vOipj*v.