# Liber de viris illustribus 23.3

Jerome, Liber de viris illustribus, Incipit Liber, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.3

Matthaeus, qui et Levi, ex publicano apostolus (Matth. IX, 9; Marc. II, 14; Luc. v, 27), primus in Judaea propter eos qui ex circumcisione crediderant, Evangelium Christi Hebraicis litteris verbisque composuit: quod quis postea in Graecum transtulerit, non satis certum est. Porro ipsum Hebraicum habetur usque hodie in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime confecit. Mihi quoque a Nazaraeis, qui in Beroea urbe Syriae hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo animadvertendum, quod ubicunque evangelista, sive ex persona sua, sive ex persona Domini Salvatoris, veteris Scri· pturae testimoniis abutitur, non sequatur Septuaginta Translatorum auctoritatem, sed Hebraicam, e quibus illa duo sunt: Ex AEgypto vocati filium meum; et: Quoniam Nazaroeus vocabitur.

---

Jerome, Liber de viris illustribus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp428/tmp428/tmp428.tmp428.opp-lat1.xml.
