Latin
Incipit Liber, Chapter 33
Jerome, Liber de viris illustribus 23.33
Unproofread scanNot analysed yet
Bardesanes in Mesopotamia clarus habitas est, qui primum Valentini sectator, deinde confutator, novam haeresim condidit. Ardens ejus a Syris praedicatur ingenium, et in disputatione vehemens. Scripsit infinita adversum omnes pene haereticos, qui aetate ejus pullulaverant. In quibus clarissimus ille et fortissimus liber, quem M. Antonino ·de Facto tradidit: et multa alia super persecutione volumina, quae sectatores ejus de Syra lingua verterunt in Graecam. Si autem tanta vis est et fulgor in interpretatione, quantam putamus in sermone proprio?