# Liber de viris illustribus 23.38

Jerome, Liber de viris illustribus, Incipit Liber, Chapter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.38

Clemens, Alexandrinae Ecclesiae presbyter, Pantaeni, de quo supra retulimus, auditor, post ejus mortem Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, et κατηχήσεων magister fuit. Feruntur ejus insignia volumina, plenaque eruditionis et eloquen-. tiae, tam de Scripturis divinis, quam de saecularis litteraturae instrumento. Euquibus illa sunt, ΣτρωρατεΤ;, libri octo; Ύποτυπώαεων libri octo; ad· versus Gentes, liber unus; Paedagogi libri tres, de Pascha liber unus, de jejunio disceptatio, et alius inscribitur Quisnam dives ille sit, qui salvetur; de obtrectatione liber unus, de Canonibus ecclesiasticis, et adversum eos, qui Judaeorum sequuntur errorem, liber unus, quem proprie Alexandro, Hierosolymorum episcopo, προαεφώ/ησε. Meminit autem, in Stromatibus suis, voluminis Tatiani adversus gentes, de quo supra diximus, et Casiani cujusdam χρονογραφίας, quod opusculum invenire non potui. Necnon et de Judaeis Aristobuum quemdam et Demetrium et Eupolemum scriptores adversus gentes refert, qui in similitudinem Josephi άρχαιογονίαν Moysi et Judaicae gentis asseverant. Exstat Alexandri Hierosolymorum episcopi, qui cum Narcisso postea rexit Ecclesiam, epistola super ordinatione Asclepiadis confessoris ad Antiochenses, congratulantis eis, in qua ponit in fine: « Haec vobis, domini ac fratres, scripta transmisi per Clementem beatum presbyterum, virum illusirem et probatum, quem vos quoque scitis, et nunc plenius recognoscetis, qui cum huc venisset juxta providentiam et visitationem Dei, confirmavit et auxit Domini Ecclesiam.» Constat, Origenem hujus fuisse discipulum. Floruit autem Severi et Antonini filii ejus temporibus.

---

Jerome, Liber de viris illustribus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp428/tmp428/tmp428.tmp428.opp-lat1.xml.
