Latin
Incipit Liber, Chapter 45
Jerome, Liber de viris illustribus 23.45
Unproofread scanNot analysed yet
Polycrates, Ephesiorum episcopus, cum caeteris episcopis Asiae, qui juxta quamdam veterem consuetudinem cum Judaeis decima quarta luna Pascha celebrabant, scripsit adversus Victorem, episcopum Romanum, epistolam synodicam, in qua docet, se apostoli Joannis et veterum auctoritatem sequi: de qua haec pauca excerpsimus: «Nos igitur inviolabilem celebramus diem, neque addentes aliquid, neque dementes. Etenim in Asia elementa maxima dormierunt, quae resurgent in die Domini, quando venturus est de coelis in majestate sua, suscitaturus omnes sanctos: Philippum loquor de duodecim apostolis, qui dormivit Hierapoli, et duas filias ejus, quae virgines senuerunt, et aliam ejus filiam, quae Spiritu sancto plena in Epheso occubuit. Sed et Joannes, qui super pectus Domini recubuit, et pontifex ejus auream laminam in fronte portans, martyr et doctor in Epheso dormivit: et Polycarpus, episcopus et martyr, Smyrnae cubat. Thraseas quoque episcopus et martyr de Eumenia in eadem Smyrna requiescit. Quid necesse est Sagaris episcopi et martyris recordari, qui in Laodicea soporatur, et Papirii beati, et Melitonis in sancto Spiritu eunuchi, qui semper Domino serviens, positus est in Sardis, et exspectat in adventu ejus resurrectionem? Ili omnes observaverunt Paschae diem decima quarta luna, ab evangelica traditione in nullam partem declinantes, et ecclesiasticum sequentes canonem. Ego quoque minimus omnium vestrum Polycrates, secundum doctrinam propinquorum meorum, quos et secutus sum; septem siquidem fuerunt propinqui mei episcopi, et ego octavus: semper Pascha celebravi, quando populus Judaeorum azyma faciebat. Itaque, fratres, sexaginta quinque annos aetatis meae natus in Domino, et a multis ex toto orbe fratribus eruditus, peragrata omni Scriptura, non formidabo eos, qui nobis minantur. Dixerunt enim majores mei: Obedire Deo magis oportet, quam hominibus. »Haec propterea posui, ut ingenium et auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem. Floruit temporibus Severi principis, eadem aetate qua Narcissus Hierosolymae.