# Liber de viris illustribus 23.5.1-12

Jerome, Liber de viris illustribus, 23.5.1 to 23.5.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.5.1

Paulus apostolus, qui ante Sanlus (Act. VII, 57), extra numerum duodecim apostolorum, de tribu Benjamin et oppido Judaeae Giscalis fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Ciliciae commigravit (Act. XXII, 3), a quibus ob studia Legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, cujus Lucas meminit, cruditus est. Cum autem interfuisset neci martyris Stephani, et acceptis a pontifice templi epistolis ad persequendos cos qui Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione compulsus ad fidem, quae in Actibus apostolorum scribitur, in vas electionis de persecutore translatus est. Cumque primum ad praedicationem ejus Sergius Paulus proconsul Cypri credidisset, ab co quod eum Christi fidei subegerat, sortitus est nomen Paulus, et juncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertensque Hierosolymam, a Petro, Jacobo et Joanne gentium Apostolus ordinatur. Et quia in Actibus apostolorum plenissime de ejus conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est secundo Neronis, eo tempore quo Festus procurator Judaeae sucecssit Felici, Romant vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, adversus Judaeos de adventu Christi quotidie disputavit. Sciendum autem in prima satisfactione, necdum Neronis imperio roborato, nec in tanta crumpente scelera, quanta de eo narrant historiae, Paulum a Nerone dimissum, ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicaretur, sicut ipse scribit in secunda Epistola ad Timotheum, eo tempore quo et passus est, de vinculis dictans Epistotam: In prima mea satisfactione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt; non eis imputetur. Dominus autem mihi adfuit, et confortavit me, ut per me proedicatio compleretur, et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis (II Tim. IV, 16, 17), manifestissime leonem propter crudelitatem Neronem significans. Et in sequentibus: Liberatus sum de ore leonis. Et statim: Liberabit me Dominus ab omni opere malo, et salvebit me in regnum suum coeleste (Ibid.

---

Jerome, Liber de viris illustribus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp428/tmp428/tmp428.tmp428.opp-lat1.xml.
