Latin
23.5.13 to 23.5.21
Jerome, Liber de viris illustribus 23.5.13-21
Unproofread scanNot analysed yet
18), quod scilicet praesens sibi sentiret imminere martyrium. Nam et in cadem Epistola praemiserat: Ego enim jam immotor, et tempus resolutionis meoe instat (II Tim. IV, 6). Hic ergo quarto decimo Neronis anno, codem die quo Petrus Romae, pro Christo capite truncatur, sepultusque est in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo septimo. Scripsit autem novem ad septem Ecclesias epistolas, ad Romanos unam, ad Corinthios duas, ad Galatas unam, ad Ephesios unam, ad Philippenses unam, ad Colossenses unam, ad Thessalonicenses duas, praeterea ad discipulos suos, Timotheo duas, Tito unam, Philemoni unam. Epistola autem quae fertur ad Hebraeos, non ejus creditur, propter styli sermonisque dissonantiam, sed vel Barnabae, juxta Tertullianum, vel Lucae evangelistae, juxta quosdam, vel Clementis Romanae postea Ecclesiae episcopi, quem aiunt ipsi adjunctum sententias Pauli proprio ordinasse et ornasse sermone. Vel certe quia Paulus scribebat ad Hebraeos, et propter invidiam sui apud eos nominis, titulum in principio salutationis amputaverit. Scripserat ut Hebraeus Hebraice, id est, suo eloquio disertissime ut ea quae eloquenter scripta fuerunt in Hebraeo, eloquentius verterentur [vertisse] in Graecum, et hanc causam esse, quod a caeteris Pauli Epistolis discrepare videatur. Legunt quidam et ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur.