Latin
Incipit Liber, Chapter 52
Jerome, Liber de viris illustribus 23.52
Unproofread scanNot analysed yet
Judas de septuaginta apud Danielem hebdomadibus plenissime disputavit, et chronographiam superiorum temporum usque ad decimum Severi produxit annum. In qua erroris arguitur quod adventum Antichristi circa, sua tempora futurum esse dixerit: sed hoc ideo, quia magnitudo persecutionum praesentem mundi minabatur occasum.