Latin
Incipit Liber, Chapter 27
Jerome, Liber de viris illustribus 23.53
Unproofread scanNot analysed yet
Dionysius, Corinthiorum Ecclesiae episcopus, tantae eloquentiae et industriae fuit, ut non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum urbium et provinciarum episcopos epistolis crudiret. Ex quibus est una ad Lacedaemonios, alia ad Athenienses, tertia ad Nicomedienses, quarta ad Cretenses, quinta ad Ecclesiam Amastrianam et ad reliquas Ponti Ecclesias, sexta ad Cnossianos et ad Pinytum ejusdem urbis episcopum, septima ad Romanos, quam scripsit ad Soterem episcopum corum, octava ad Chrysophoram, santum feminam. Claruit sub impp. M. Antonino Vero et L. Aurelio Commodo.