# Liber de viris illustribus 23.53-2

Jerome, Liber de viris illustribus, Incipit Liber, Chapter 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.53-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/liber-de-viris-illustribus/23.53-2

Tertullianus presbyter, nunc demum primus post Victorem et Apollonium Latinorum ponitur, provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, patre Centurione proconsulari. Hic acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonino Caracalla maxime floruit, multaque scripsit volumina quae quia nota sunt pluribus, praetermittimus. Vidi ego quemdam Paulum Concordiae, quod oppidum Italiae est, senem qui se beati Cypriani, jam grandis aetatis, notarium, cum ipse admodum esset adolescens, Romae vidisse diceret, referreque sibi solitum nunquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unum diem praeterisse, ac sibi crebro dicere. Da magistrum: Tertullianum videliret significans. Hic cum usque ad mediam aetalem presbyter Ecclesiae permansisset, invidia postea et contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris novae prophetiae meminit, specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de monogamia, de exstasi libros sex, et septimum, quem adversum Apollonium composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa quae non exstant opuscula condidisse.

---

Jerome, Liber de viris illustribus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp428/tmp428/tmp428.tmp428.opp-lat1.xml.
