Latin
Incipit Liber, Chapter 65
Jerome, Liber de viris illustribus 23.65
Unproofread scanNot analysed yet
Theodorus, qui postea Gregorius appellatus est, Neocaesareae Ponti episcopus, admodum adolescens, ob studia Graecarum et Latinarum litterarum, de Cappadocia Berytum, et inde Caesaream Palaestinae transiit, juncto sibi fratre Athenodoro. Quorum cum egregiam indolem vidisset Origenes, hortatus est eos ad philosophiam, in qua paulatim Christi fidem subintroducens, sui quoque sectatores reddidit. Quinquennio itaque eruditi ab eo remittuntur ad matrem, e quibus Theolorus proficiscens, πανηγυρικήν ευχαριστίας scripsit Origeni: et convocata grandi frequentia, ipso quoque Origene praesente recitavit, qui usque hodie exstat. Scripsit et μετάφρασιν in Ecclesiasten, brevem quidem, sed valde utilem. Et aliae hujus vulgo feruntur epistolae, sed praecipue signa atque miracula, quae jam episcopus cum multa Ecclesiarum gloria perpetravit.