Latin
2
Jerome, Monita S. Pachomii 2
Unproofread scanNot analysed yet
Memores ergo simus, charissimi, professionis nostrae, quemadmodum Deo polliciti sumus deservire: hoc ipsum enim exquiritur a nobis in die judicii. AEsuriamus, sitiamus, nuditatem perferamus, vigilemus, et in psalmis atque orationibus positi ex intimo corde ingemiscentes lacrymas effundamus; nosmetipsos cauta discussione probantes, si vel in aliquo digni Deo pro ejus immensa clementia inveniri mereamur. Tribulationis angustiam non refugiamus, ut consolationis Dominicae requiem consequamur; et immortalis vitae ac sempiternae requiem percipere mereamur.