Latin
9
Jerome, Praecepta ac leges S. Pachomii 9
Unproofread scanNot analysed yet
CXCI. Igitur qui animo uno esse concupiscunt, et vivere mente communi disposuerunt, consiliis majorum inserviant: quod ex consiliis processerit Patrum, id faciant. CXCII. De vesticulis. Si quis ab [Al. de] his quae praecepta sunt, amplius habuerit, absque commonitione majoris deferet ad custodem cellae, et introcundi, vel postulandi ea non habebit potestatem: sed erunt sub praepositi, et ejus qui secundus est, arbitrio. CXCIII. De puellarum disciplina. Nemo ad eas vadat visitandas, etc. CXCIV. Quicunque de his mandatis aliquid praeterterit absque ulla dubitatione negligentiae et contemptus, aget poenitentiam, ut possidere valeamus regna coelorum.