Latin
Chapter 1
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Omne etiam secundum philosophos in tantum habet bonitatis, in quantum unitatis attinens suae naturre. Quod si singulum unum in tota mundi machina per se creatum est bonum: non tamen est optimum, nisi caeteris nexum. Propterea in exordio mundi vidit Deus, quod cuncta quae fecerat, crant valde bona. Idcirco, charissimae, in apostolica vita vobis de saeculo adunatis per corpora, sit cor unum, et anima una in Domino, velut de apostolis et de ipsis apostolicis viris in Actibus eorum legitur: Multitudinis enim credentium erat cor unum et anima una in Domino. Nulla vita pro certo est deterior, quam simul degere corpore et non mente. Et vere infelices sunt, quibus non inest una, sed diversa voluntas.