Latin
Chapter 11
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 11
Unproofread scanNot analysed yet
sancta fatuitas, quae natos ad labores homines in mundo, mereris transvehere ad gloriam ereptos de poenis! Non hanc fatuitatem doctissimam Athenis Plato didicit, non Aristoteles, non Anaxagoras, non caeterorum stultorum mundi sapientium turba percepit. Non certe miser ego Hieronymus fatuorum sapientium imitator, antequam sancta verbera lucrem. Quamquam ut meas miserias detegam, me antequam vicesimum annum aetatis attingerem, urbs Roma in summum præelegerat magistrum in omnibus Dene liberalibus artibus. Nondum sancti Spiritus scholas intraveram: nondum caecutiens pervenire ad sanctae veritatis poteram disciplinam. Non Academiæ, non certe Romæ hujus doctae fatuitatis resonavere gymnasia, quae sancta retinet eremus. Verum non sine labore didicisti tuam sapientiani fatuam, Plato: quem mundus retinere non poterat, mundi sapientiam insequentem, per diversarum nationum, et gentium, regionumque partes, infinitis aerumnis innumerisque peragrando laboribus. Nec tamen fatuissimæ sapientiae finem, qui est summum bonum, ad quod te naturae movebat intentio, in orbe universo reperire scivisti: quem sancti hi rustici hanc fugientes invenerunt in eremis latitantes. Attende et tu, fatuorum sapicntium princeps, Aristoteles: etsi fueris, absque dubitatione, prodigium grandeque miraculum in tota natura: cui pene vi, detur infusum, quidquid naturaliter est capax humanum genus: quoniam sapientia mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III), si charitas non informat: si intellectus non caplivatur ad iidem: si cor ad Christi servitutem non inclinatur, qui Judæis est scandalum, paganis stultitia: nobis vero credentibus honor et gloria: in quo solum gloriatur Apostolus: Qui gloriatur, inquiens, in Domino glorietur (I Cor. I).