# Regula Monachorum [Altera Editio] 12.2

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/12.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/12.2

Testor Deum quod mihi ab eo sollicite percunctanti, tanta simplicitas et humilitas est reperta, quod ex tuncincepi ducere monasticam vitam. Nam sic devote, sic affectanter, sic hilariter continuis diebus explebat tam insolitum opus, ut sibi videretur post expletionem captare omnem gloriam. Quinimmo in hujus operis fatigatione, minime contentus, pene molestabat patrem: ut medio tempore novos induceret labores, ei opera perficienda per eum. Quid ego vagor per singula? non est opus exponere, quidquid in similibus continue exercetur a mpnachis. Hoc unum apud omnes observationis præcipuum est, ' et celebre per Ægyptum, ut nullum nisi obedientem et humilem ad omnes labores perficiendos et opera suscipiant. Quatenus domita caro ex gravedine, cogitationibus vanis et voluptatibus non vacet ex otio. Teneatis firmissime, quod omnis concupiscentiae et immunditiæ atque peccati mater est otiositas.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
