# Regula Monachorum [Altera Editio] 14.2

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/14.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/14.2

Disce igitur a magistro officium quod tibi injungitur, ne tuo vicariatu, potestatis traditae limites excedas. Non efficieris certe domina, sed ministra: unus est enim Dominus. Et si tibi reliquæ sorores at Christi administratrici et vicariae obediunt: propterea non est tradita tibi potestas, ut inter sorores et filias hanc eleves, bane vero deprimas sieut velis. Sed quid tibi injungatur ab institutore regiminis, diligenter investiga. Rerum enim omnium monasterii, et sororum sollicitudo in administratione et pro. videntia tibi traditur: ut jani cæteris dormientibus, te doceat noctes crebras insomnes ducere: et senem junioris animam sumere, proutilibus et necessariis domui providendis. Itaque non tantum tibl honor, quantum onus imponitur. Et si sie feceris sicut decet, præmium multo majus consequeris.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
