Latin
Chapter 15
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 15.1
Unproofread scanNot analysed yet
Non tibi, obsecro, blandiaris de Domini pietate, qui tam diu peccatores misericorditer sustinet in peccatis. Et si diuturna est exspectatio, non minus formidanda est vindicta, quae lanto durior est, quanto longius tempus ili sustinendo praecessit. Propterea si secus quam debes egeris, periculum expavescas: nec ideo minus, si statim divinum non incurras judicium. Dominus enim tuus qui suis te ovibus admi. nistratricem, et in sua te posuit vinea, a te vult de singulis etiam occultis exigere rationem. Et si quid eum defraudaveris, tunc diabolo venundatam in carcere exterioris inferni poni te jubet: ubi fletus est alternus, et stridor dentium: ut exprimatur iu his quidquid doloris et pœnæ excogitari potest, quousque debitum universum reddideris. Sed si forte de restituendo debitum conlidis, o te fatuam! Nam pro minimo quoque delicto non habent unde restituant simul homines universi, nisi ipse idem velit remittere, cui facienda est restitutio. Felices itaque magisque securae quæ subsunt, illis quae supersunt: et quibus potius ministratur, quam quoe ministrant. Sed tamen superba mens hominum improvida periculi, semper majorum dignitatum ascensum expetit: nec nisi post factum ex descensu terretnr: quia quanto altior est ascensus, tanto durior est descensus. Sed forte descensum rarum aestimas. Sed firmissime doctus experientiis, et non paucis dicam. Raro per gradus dignitatis asecndit homo, quin multo gravius non descendat. Yqrum et si a proposito digrediar, nolo opusculum hoc pertransire exemplum quoddam, quod, sancto quodam mihi referente sene in eremo, ex veritate didici.