Latin
Chapter 16
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 16.1
Unproofread scanNot analysed yet
Haec idcirco, mea domina Eustochium, dixerim, ut advertas quanto sis exposita periculo, et quanta te oporteat in via Dei prudentia ambulare; ne derelictis semitis justitiæ capiaris aL inimicis, quibus plena sunt omnia; et in terram alienam deducta, coinquinata cum mortuis, miserabiliter deputeris cum bis qui sont in inferno. Volo autem te discere, ubi sit sapientia, ubi virtus, ubi sit prudentia, ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum et pax: ut intelligas viam disciplinæ, et deducas subjectas libi per viam pacis et disciplinæ. Te morientem filiæ plangapt, non gaudeant; tibi justa et sancta praecipienti, omnes æquanimiter obedire laetentur. Non propinquæ, non affines, sic exaltentur quod cæteræ invideant. Non carnalis dilectio in multis nociva, in sanctis mentibus habenda est. Omnes itaque amato aequali charitate, et spirituali dilectione ut filias. Cum tempus exitii correptionem, universas simili modo velut ignotas, ia omissis corrigas.