# Regula Monachorum [Altera Editio] 18.1

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/18.1

Non nimium sit stricta familiaritas, non suspecta colloquia: etsi spiritualis pater, quamvis episcopus sanctus sit, tamen homo est debile animal. Tam cito perditur, nisi fortiter custodiatur, quod charum habetur et utile. In sancto commercio diabolus minime quidquam inveniat: ne unde regimen, unde ducatus, inde sentiatur interitus. Omnes aequaliter pertractentur: nulla carnalis, sed spiritualis dilectio interveniat, nec stricta sit nimium. Principium enim spiritualis operis, si non sit matura provisio, solet subsequi quoddam carnale. Vere non taceam: ut in pluribus solet contingere, conditionis muliebris infelicem miseriam, sub fervore spiritus, sub charitate nimium stricta, nisi custodia gravitatis ori ponatur, ut nemo delinquat in lingua: si utatur loquendi vivendique copia, statim libido, actu turpissimum, dictu infelicissimum, de spiritu et charitate nascitur.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
