Latin
De non habendo aliquid proprium
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui jam renuntiaverunt omnibus quae possident: qui, relictis' omnibus quae habebant in saeculo, ad Christum imitandum pauperculum, qui ubi caput reclinet, non habet, concurrentes ex voto, sub juramenti pollicitatione promiserunt, nihil temporale, nihil terrenum preter Christum solum, non solum poss! dere, sed nec etiam appetere, quæ jam dimiserunt, tenere vel quaerere debent. Hinc Christus apostolis non portare sacculum, neque peram, neque aes in zonis mandat: ut ex hoc intelligant eorum vitae sectatores, quod nihil proprium in monasteriis licet habere. Certe non tunicam, nisi quae ex necessitate portatur: non caligam, nec aliud minimum quodque.